monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 8, 4
Non potest ergo non esse perfectus in Apostolis qui est perfectus in toto. Forsitan hoc loco quispiam exclamet, et dicat, Ergo hoc martyr, quod prima virtus, et absoluta, inenarrabilisque substantia Deitatis? dico idem esse per beneficium, non per proprietatem; per adoptionem, non per naturam. Eoque fieri ut cum dies magnus advenerit, nec acquisisse videatur ille qui acceperit imperium, nec minuisse ille, qui dedit.